Nic ciekawego, zwykła dyspensa od 4. stopnia pokrewieństwa.
"Andreas Stanislaus Kostka in Załuskie Załuski Dei et Apostolicae Sedis Gratia Episcopus Cracoviensis Dux Severiae
Universis et Singulis quorum interest aut quomodolibet in futurum interesse poterit Significamus Oblatae Nobis Nuper literae pro parte Devotorum Oratorum
Laboriosorum Simonis Kozioł, et Reginae Felczowszczonka, Virginis de Villa Szczeka Dioecesis Nostrae Cracoviensis Parochiae Połanecensis, petitionis Series Continebat, Quod
cum dictus Orator in dicta Villa mulierem non consanguineam quam in matrimonium ducere possit invenire nequeat Villae vero circumvicinae sint aliorum Dominorum, capiunt Oratores secum Matrimonialiter Copulari, Sed
quia in 4to Consanguinitatis gradu coniuncti sunt, desiderium Suum hac in parte adimplere non possunt, absque Sedis Apostolicae dispensatione, Quare humiliter supplicari fecerunt, quatenus eisdem in praemissis de opportuno dispensationis remedio de benignitate Nostra providere dignaremur. Nos igitur qui specialem a Sanctissimo Domino Nostro Benedicto Divina Providentia Papa XIV. feliciter moderno Feria 5ta Die 30ma Junii Anno Domini 1746to, Nobis ad Quinquennium generaliter Concessam habemus facultatem tenoris sequentis, == Dispensandi in tertio et quarto Simplici, et mixto tantum cum pauperibus in Contrahendis, in Contractis vero cum Haereticis conversis etiam in Secundo simplici et mixto, dummodo nullo modo attingat primum gradum, et in his Casibus Prolem Susceptam declarandi legitimam. == Authoritate Apostolica Nobis delegata Eosdem
Adalbertum et Sophiam et eorum quem libet; a quibus vis Excommunicationis et interdicti, aliisque Ecclesiasticis Sententiis censuris et paenis, a Jure vel ab homine quamvis occasione vel causa latis, si quibus quomodo libet innodati existant, ad effectum duntaxat praesen... consequendum, harum Serie absolven... et absolutos fore censen..., habita de expositis sufficienti informatione, et reperta precum veritate, simulque adinvento quod Oratores ver... Pauperes suis labore et industria tantum viventes, existant, cum eisdem
Adalberto et Sophia /: dummodo illa propter hoc rapta non fuerit aut si rapta fuerit in raptoris potestate non Amplius existat :/ quod impedimento quartis Consanguinitatis Gradus hujusmodi, et Constitutionibus ac Ordinationibus Apostolicis Caeterisque Contrariis nequaquam obstantibus, Matrimonium inter se publice, Servata forma Concile Triden... contrahen... illudque solennizare, et in eo post modum remanere, libere et licite possint et valeant, praefata Authoritate Apostolica harum literarum serie dispensamus. Volumus autem ut praesens Dispensatio Nostra in Librum Metrices Copulatorum Ecclesiae Parochialis Połanecensis inseratur, seu praesens originale penes Librum Metrices asservetur. In quorum fidem etc.
Datum in Oppido Opole Die Mercurii Quarta Mensis Februarii Anno Domini 1750mo.
Andreas Episcopus
Dispensa. super 4to Consanguinitatis gradu"
Najważniejsze fragmenty podkreśliłem. Uzasadnienie wniosku o dyspensę było następujące: ponieważ petent nie może w tejże wsi znaleźć niewiasty nie spokrewnionej ze sobą, którą mógłby pojąć za żonę, zaś wsie okoliczne należą do innych Panów.
Ciekaw tylko jestem, jak tę dyspensę zaklasyfikował proboszcz, skoro w pierwszej części są dane jednej pary, w drugiej - innej
